si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque
fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit
portabit iniquitatem suam
anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a
bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et
oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquit
et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis iuxta omnem
inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea
subiacebit delicto
anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male
quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone
firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum
agat paenitentiam pro peccato
et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo
sacerdos et pro peccato eius
sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures
vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum
in holocaustum
dabitque eos sacerdoti qui primum offerens pro peccato
retorquebit caput eius ad pinnulas ita ut collo hereat et non
penitus abrumpatur
et asperget de sanguine eius parietem altaris quicquid autem
reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum eius quia pro
peccato est
alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet rogabitque
pro eo sacerdos et pro peccato eius et dimittetur ei
quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel
duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi
decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia
pro peccato est
tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto pugillum
hauriens cremabit super altare in monumentum eius qui obtulit
rogans pro illo et expians reliquam vero partem ipse
habebit in munere
locutus est Dominus ad Mosen dicens
anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae
Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo
arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis
iuxta pondus sanctuarii
ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem
ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens
arietem et dimittetur ei
anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his
quae Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit
iniquitatem suam
offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti iuxta
mensuram aestimationemque peccati qui orabit pro eo quod
nesciens fecerit et dimittetur ei
quia per errorem deliquit in Dominum